monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 8
POMPEI SILONIS. De patre bene *** (quam)quam eum per aetatem nosse non possum, sed habet et ille beneficium meum: duos eius filios alui. Surge, infelix senex. quid? putatis illum flere, quod eget? immo quod abdicavit qui aluit. ARGENTARI. Vides enim, liberalis in domo tua esse coepi. Ille propter me duxit uxorem, cum fortasse iuvenem adoptare posset. Haec abdicantis fuere verba: '(i) ad illum, quem magis amas quam patrem! ' Non omnibus imperiis patris parendum est; nihil in te novi facio: scis me et priori patri non paruisse. Venit immissa barba capilloque deformi, non senectute sed fame membris trementibus, summissa et tenui atque elisa ieiunio voce, ut vix exaudiri posset, introrsus conditos oculos vix allevans. alui. quomodo, quaeritis? quomodo istum.